monumenta.ch > Victricius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 12, 5
Hic spiritalibus gemmis coronas Martyrum artifex Salvator ornavit. Ad has gemmas animarum vela tendamus, nihil in his fragile, nihil quod maius minuat, nihil quod sentiat detrimentum. Magis ac magis in specie florescunt; aeternitatis insignia edita esse, etiam sanguis ostendit, qui ignem Spiritus sancti adhuc signat in ipsis corporibus reliquiisque membrorum.